- BAXEA
- BAXEAcalceus fuit virilis, imo Philosophicus, qui cum pallio sumebatur, idem ac crepida. Apuleius l. 11. Nec deerat, qui palliô baculôque et baxeis, et hircino barbitiô Philosophum fingeret. Idem alibi, de Sacerdote Aegyptio: Inducit iuvenem quendam palmeis baxeis indutum. Hinc et Tertulliam. de Pallio: Nisi quod et Philosophi. inquit, ipsi aliquid eiusmodi adfectant. Audio enim et in purpura philosophatum: si Philosophus in purpura, cur non et in Baxea Tyria calciare? nisi aurum minime Graecatos decet: quin alius et sericatus et crepidam auratus incessit. In quibus verbis de Aristippo loquitur, dicere volens; Si Aristippus purpuream sumpsit vestem, cur non et calceamentum sive baxeam Philosophicam purpurâ infecit, ut esset habitus aequalis. Cur non et baxeâ Tyriâ calciare? i. e. cur non Aristippe etiam baxeam purpuream induis? Oct. Ferrarius de Re Vestiaria part. 2. l. 4. c. 10. Vide quoque Salmas. Not. ad Tertulliam. de Pallio. nec non infra Femina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.